katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The fall of Babylon. Jr.50.11-16

HOME | Notes
27 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
11Porro gens quæ subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea. The fall of Babylon. Jr.50.11-16
12Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba hæc, dicens: Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis.  
13Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis?  
14Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis:  
15quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis.  
16Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito: mendacium enim prophetant vobis.  
14Præparamini contra Babylonem per circuitum,
omnes qui tenditis arcum:
debellate eam, non parcatis jaculis,
quia Domino peccavit.
 
15Clamate adversus eam,
ubique dedit manum:
ceciderunt fundamenta ejus,
destructi sunt muri ejus,
quoniam ultio Domini est:
ultionem accipite de ea:
sicut fecit, facite ei.
 
16Disperdite satorem de Babylone,
et tenentem falcem in tempore messis:
a facie gladii columbæ
unusquisque ad populum suum convertetur,
et singuli ad terram suam fugient.