katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Ezekiel will be struck dumb. Eze.3.22-27

HOME | Notes
3 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
22Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. Ezekiel will be struck dumb. Eze.3.22-27
23Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.  
24Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ.  
25Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.  
26Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.  
27Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.