| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 1 | SOPHONIAS PROPHETA | Sofonye - Wycliffe Bible(14c) | Sophonias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 2 | Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus: |
The day of the LORD's judgement. Zph.1.2-18 | ||
| 3 | congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris: et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. |
|||
| 4 | Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus; |
|||
| 5 | et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom; |
|||
| 6 | et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. |
|||
| 7 | Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia præparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos. |
|||
| 8 | Et erit: in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina; |
|||
| 9 | et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. |
|||
| 10 | Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. |
|||
| 11 | Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. |
|||
| 12 | Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. |
|||
| 13 | Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. |
|||
| 14 | Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. |
|||
| 15 | Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis, |
|||
| 16 | dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. |
|||
| 17 | Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. |
|||
| 18 | Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibusterram. |