| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 3 | SOPHONIAS PROPHETA | Sofonye - Wycliffe Bible(14c) | Sophonias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 2 | non audivit vocem, et non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. |
Jerusalem's sin & redemption. Zph.3.1-13 | ||
| 3 | Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. |
|||
| 4 | Prophetæ ejus vesani, viri infideles; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. |
|||
| 5 | Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur; nescivit autem iniquus confusionem. |
|||
| 6 | Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. |
|||
| 7 | Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. |
|||
| 8 | Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iramfuroris m |
|||
| 9 | Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. |
|||
| 10 | Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei; filii dispersorum meorum deferent munus mihi. |
|||
| 11 | In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto m |
|||
| 12 | Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini. |
|||
| 13 | Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat. |