| 6 |
ZACCHARIAS PROPHETA |
Sacharie - Wycliffe Bible(14c) |
Zacharias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 9 | Et factum est verbum Domini ad me, dicens: |
|
| The command to crown Joshua. Zch.6.9-15 |
| 10 | Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia: et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiæ filii Sophoniæ, qui venerunt de Babylone. |
|
| |
| 11 | Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni: |
|
| |
| 12 | et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino. |
|
| |
| 13 | Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. |
|
| |
| 14 | Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini. |
|
| |
| 15 | Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. |
|
| |