| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 9 | ZACCHARIAS PROPHETA | Sacharie - Wycliffe Bible(14c) | Zacharias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 11 | Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. |
The restoration of God's people. Zch.9.11-17 | ||
| 12 | Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. |
|||
| 13 | Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium. |
|||
| 14 | Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri. |
|||
| 15 | Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialæ, et quasi cornua altaris. |
|||
| 16 | Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus. |
|||
| 17 | Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? |