| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 49 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. |
Worship in Spirit & in Truth. Psalm 50(v49) | ||
| 2 | Ex Sion species decoris ejus: |
|||
| 3 | Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestasvalida. |
|||
| 4 | Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. |
|||
| 5 | Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. |
|||
| 6 | Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. |
|||
| 7 | Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. |
|||
| 8 | Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. |
|||
| 9 | Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: |
|||
| 10 | quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. |
|||
| 11 | Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est. |
|||
| 12 | Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. |
|||
| 13 | Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? |
|||
| 14 | Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. |
|||
| 15 | Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. |
|||
| 16 | Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? |
|||
| 17 | Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. |
|||
| 18 | Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. |
|||
| 19 | Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. |
|||
| 20 | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. |
|||
| 21 | Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. |
|||
| 22 | Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat. |
|||
| 23 | Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. |