| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 22 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? |
A message about Jerusalem. Is.22.1-14 | ||
| 2 | Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. |
|||
| 3 | Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt. |
|||
| 4 | Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei; |
|||
| 5 | dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. |
|||
| 6 | Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. |
|||
| 7 | Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. |
|||
| 8 | Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. |
|||
| 9 | Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt; et congregastis aquas piscinæ inferioris, |
|||
| 10 | et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. |
|||
| 11 | Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. |
|||
| 12 | Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; |
|||
| 13 | et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. |
|||
| 14 | Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. |