| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 40 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 12 | Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? |
The LORD of the universe. Is.40.12-31 | ||
| 13 | Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? |
|||
| 14 | cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? |
|||
| 15 | Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. |
|||
| 16 | Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. |
|||
| 17 | Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. |
|||
| 18 | Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei? |
|||
| 19 | Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? |
|||
| 20 | Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. |
|||
| 21 | Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? |
|||
| 22 | Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; |
|||
| 23 | qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit. |
|||
| 24 | Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. |
|||
| 25 | Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. |
|||
| 26 | Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, |
|||
| 27 | Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? |
|||
| 28 | Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. |
|||
| 29 | Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. |
|||
| 30 | Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent; |
|||
| 31 | qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. |