katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345

3 LAMENTATIONES Lamentations - Wycliffe Bible(14c) Lamentations - Douay Rheims(17c) Reference

1 ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam
in virga indignationis ejus.
Punishment, repentance & hope. Lm.3.1-66
2 ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras,
et non in lucem.
 
3 ALEPH. Tantum in me vertit et convertit
manum suam tota die.
 
4 BETH. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam;
contrivit ossa mea.
 
5 BETH. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me
felle et labore.
 
6 BETH. In tenebrosis collocavit me,
quasi mortuos sempiternos.
 
7 GHIMEL. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar;
aggravavit compedem meum.
 
8 GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero,
exclusit orationem meam.
 
9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris;
semitas meas subvertit.
 
10 DALETH. Ursus insidians factus est mihi,
leo in absconditis.
 
11 DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me;
posuit me desolatam.
 
12 DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me
quasi signum ad sagittam.
 
13 HE. Misit in renibus meis
filias pharetræ suæ.
 
14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo,
canticum eorum tota die.
 
15 HE. Replevit me amaritudinibus;
inebriavit me absinthio.
 
16 VAU. Et fregit ad numerum dentes meos;
cibavit me cinere.
 
17 VAU. Et repulsa est a pace anima mea;
oblitus sum bonorum.
 
18 VAU. Et dixi: Periit finis meus,
et spes mea a Domino.
 
19 ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ,
absinthii et fellis.
 
20 ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet
in me anima mea.
 
21 ZAIN. Hæc recolens in corde meo,
ideo sperabo.
 
22 HETH. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti;
quia non defecerunt miserationes ejus.
 
23 HETH. Novi diluculo,
multa est fides tua.
 
24 HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea;
propterea exspectabo eum.
 
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum,
animæ quærenti illum.
 
26 TETH. Bonum est præstolari cum silentio
salutare Dei.
 
27 TETH. Bonum est viro cum portaverit jugum
ab adolescentia sua.
 
28 JOD. Sedebit solitarius, et tacebit,
quia levavit super se.
 
29 JOD. Ponet in pulvere os suum,
si forte sit spes.
 
30 JOD. Dabit percutienti se maxillam:
saturabitur opprobriis.
 
31 CAPH. Quia non repellet
in sempiternum Dominus.
 
32 CAPH. Quia si abjecit, et miserebitur,
secundum multitudinem misericordiarum suarum.
 
33 CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo
et abjecit filios hominum.
 
34 LAMED. Ut conteret sub pedibus suis
omnes vinctos terræ.
 
35 LAMED. Ut declinaret judicium viri
in conspectu vultus Altissimi.
 
36 LAMED. Ut perverteret hominem in judicio suo;
Dominus ignoravit.
 
37 MEM. Quis est iste qui dixit ut fieret,
Domino non jubente?
 
38 MEM. Ex ore Altissimi non egredientur
nec mala nec bona?
 
39 MEM. Quid murmuravit homo vivens,
vir pro peccatis suis?
 
40 NUN. Scrutemur vias nostras, et quæramus,
et revertamur ad Dominum.
 
41 NUN. Levemus corda nostra cum manibus
ad Dominum in cælos.
 
42 NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus;
idcirco tu inexorabilis es.
 
43 SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos;
occidisti, nec pepercisti.
 
44 SAMECH. Opposuisti nubem tibi,
ne transeat oratio.
 
45 SAMECH. Eradicationem et abjectionem posuisti me
in medio populorum.
 
46 PHE. Aperuerunt super nos os suum
omnes inimici.
 
47 PHE. Formido et laqueus facta est nobis
vaticinatio, et contritio.
 
48 PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus,
in contritione filiæ populi mei.
 
49 AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit,
eo quod non esset requies.
 
50 AIN. Donec respiceret et videret
Dominus de cælis.
 
51 AIN. Oculus meus deprædatus est animam meam
in cunctis filiabus urbis meæ.
 
52 SADE. Venatione ceperunt me quasi avem
inimici mei gratis.
 
53 SADE. Lapsa est in lacum vita mea,
et posuerunt lapidem super me.
 
54 SADE. Inundaverunt aquæ super caput meum;
dixi: Perii.
 
55 COPH. Invocavi nomen tuum, Domine,
de lacu novissimo.
 
56 COPH. Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam
a singultu meo et clamoribus.
 
57 COPH. Appropinquasti in die quando invocavi te;
dixisti: Ne timeas.
 
58 RES. Judicasti, Domine, causam animæ meæ,
redemptor vitæ meæ.
 
59 RES. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me:
judica judicium meum.
 
60 RES. Vidisti omnem furorem,
universas cogitationes eorum adversum me.
 
61 SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine,
omnes cogitationes eorum adversum me.
 
62 SIN. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum
adversum me tota die.
 
63 SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide;
ego sum psalmus eorum.
 
64 THAU. Redes eis vicem, Domine,
juxta opera manuum suarum.
 
65 THAU. Dabis eis scutum cordis,
laborem tuum.
 
66 THAU. Persequeris in furore, et conteres eos
sub cælis, Domine.