|
| 13 |
DANIHELIS PROPHETAE |
Daniel - Wycliffe Bible(14c) |
Daniel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim: |
|
|
|
| 2 |
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum: |
|
|
|
| 3 |
parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. |
|
|
|
| 4 |
Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. |
|
|
|
| 5 |
Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. |
|
|
|
| 6 |
Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. |
|
|
|
| 7 |
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. |
|
|
|
| 8 |
Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus: |
|
|
|
| 9 |
et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum. |
|
|
|
| 10 |
Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: |
|
|
|
| 11 |
erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. |
|
|
|
| 12 |
Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: |
|
|
|
| 13 |
Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. |
|
|
|
| 14 |
Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. |
|
|
|
| 15 |
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat: |
|
|
|
| 16 |
et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam. |
|
|
|
| 17 |
Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. |
|
|
|
| 18 |
Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. |
|
|
|
| 19 |
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: |
|
|
|
| 20 |
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. |
|
|
|
| 21 |
Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. |
|
|
|
| 22 |
Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. |
|
|
|
| 23 |
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. |
|
|
|
| 24 |
Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. |
|
|
|
| 25 |
Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. |
|
|
|
| 26 |
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. |
|
|
|
| 27 |
Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. |
|
|
|
| 28 |
Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. |
|
|
|
| 29 |
Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt. |
|
|
|
| 30 |
Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. |
|
|
|
| 31 |
Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. |
|
|
|
| 32 |
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. |
|
|
|
| 33 |
Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. |
|
|
|
| 34 |
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. |
|
|
|
| 35 |
Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. |
|
|
|
| 36 |
Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. |
|
|
|
| 37 |
Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. |
|
|
|
| 38 |
Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. |
|
|
|
| 39 |
Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: |
|
|
|
| 40 |
hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus. |
|
|
|
| 41 |
Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. |
|
|
|
| 42 |
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, |
|
|
|
| 43 |
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. |
|
|
|
| 44 |
Exaudivit autem Dominus vocem ejus. |
|
|
|
| 45 |
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel: |
|
|
|
| 46 |
et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus. |
|
|
|
| 47 |
Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? |
|
|
|
| 48 |
Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? |
|
|
|
| 49 |
revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. |
|
|
|
| 50 |
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. |
|
|
|
| 51 |
Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. |
|
|
|
| 52 |
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius: |
|
|
|
| 53 |
judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. |
|
|
|
| 54 |
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. |
|
|
|
| 55 |
Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. |
|
|
|
| 56 |
Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: |
|
|
|
| 57 |
sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. |
|
|
|
| 58 |
Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. |
|
|
|
| 59 |
Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. |
|
|
|
| 60 |
Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. |
|
|
|
| 61 |
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, |
|
|
|
| 62 |
ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. |
|
|
|
| 63 |
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. |
|
|
|
| 64 |
Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. |
|
|
|
| 65 |
Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus. |
|
|
|