|
| 1 |
JOEL PROPHETA |
Joel - Wycliffe Bible(14c) |
Joel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. |
|
|
JOEL. Jl.1.1 |
| 2 |
Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? |
|
|
The destruction of the Locusts. Jl.1.2-20 |
| 3 |
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. |
|
|
|
| 4 |
Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. |
|
|
|
| 5 |
Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. |
|
|
|
| 6 |
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. |
|
|
|
| 7 |
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. |
|
|
|
| 8 |
Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ. |
|
|
|
| 9 |
Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. |
|
|
|
| 10 |
Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. |
|
|
|
| 11 |
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. |
|
|
|
| 12 |
Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. |
|
|
|
| 13 |
Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificiumet libatio. |
|
|
|
| 14 |
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: |
|
|
|
| 15 |
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. |
|
|
|
| 16 |
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio? |
|
|
|
| 17 |
Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum. |
|
|
|
| 18 |
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. |
|
|
|
| 19 |
Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. |
|
|
|
| 20 |
Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. |
|
|
|