katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234

2 JONAS PROPHETA Jonas - Wycliffe Bible(14c) Jonas - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.  
2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, Jonah's prayer. Jon.2.1-10
3 et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum,
et exaudivit me;
de ventre inferi clamavi,
et exaudisti vocem meam.
 
4 Et projecisti me in profundum in corde maris,
et flumen circumdedit me:
omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
 
5 Et ego dixi:
Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum;
verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
 
6 Circumdederunt me aquæ usque ad animam:
abyssus vallavit me,
pelagus operuit caput meum.
 
7 Ad extrema montium descendi;
terræ vectes concluserunt me in æternum:
et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
 
8 Cum angustiaretur in me anima mea,
Domini recordatus sum:
ut veniat ad te oratio mea,
ad templum sanctum tuum.
 
9 Qui custodiunt vanitates frustra,
misericordiam suam derelinquunt.
 
10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi:
quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.
 
11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.