katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567

6 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference

1 Audite quæ Dominus loquitur:
Surge, contende judicio adversum montes,
et audiant colles vocem tuam.
The LORD's case against Israel. Mic.6.1-5
2 Audiant montes judicium Domini,
et fortia fundamenta terræ;
quia judicium Domini cum populo suo,
et cum Israël dijudicabitur.
 
3 Popule meus, quid feci tibi?
aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.
 
4 Quia eduxi te de terra Ægypti,
et de domo servientium liberavi te,
et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
 
5 Popule meus, memento, quæso,
quid cogitaverit Balach, rex Moab,
et quid responderit ei Balaam, filius Beor,
de Setim usque ad Galgalam,
ut cognosceres justitias Domini.
 
6 Quid dignum offeram Domino?
curvabo genu Deo excelso?
Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?
What the LORD requires. Mic.6.6-16
7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum,
aut in multis millibus hircorum pinguium?
numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,
fructum ventris mei pro peccato animæ meæ?
 
8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,
et quid Dominus requirat a te:
utique facere judicium,
et diligere misericordiam,
et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
 
9 Vox Domini ad civitatem clamat,
et salus erit timentibus nomen tuum:
audite, tribus, et quis approbabit illud?
 
10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis,
et mensura minor iræ plena.
 
11 Numquid justificabo stateram impiam,
et saccelli pondera dolosa?
 
12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,
et habitantes in ea loquebantur mendacium,
et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
 
13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.
 
14 Tu comedes, et non saturaberis,
et humiliatio tua in medio tui:
et apprehendes, et non salvabis,
et quos salvaveris, in gladium dabo.
 
15 Tu seminabis, et non metes:
tu calcabis olivam, et non ungeris oleo;
et mustum, et non bibes vinum.
 
16 Et custodisti præcepta Amri,
et omne opus domus Achab,
et ambulasti in voluntatibus eorum:
ut darem te in perditionem,
et habitantes in ea in sibilum,
et opprobriumpopuli mei portabitis.