katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123

3 NAHUM PROPHETA Naum - Wycliffe Bible(14c) Nahum - Douay Rheims(17c) Reference

1 Væ civitas sanguinum,
universa mendacii dilaceratione plena !
non recedet a te rapina.
 
2 Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis,
et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
 
3 et micantis gladii, et fulgurantis hastæ,
et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ;
nec est finis cadaverum,
et corruent in corporibus suis.
 
4 Propter multitudinem fornicationum meretricis
speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia,
quæ vendidit gentes in fornicationibus suis,
et familias in maleficiis suis.
 
5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,
et revelabo pudenda tua in facie tua;
et ostendam gentibus nuditatem tuam,
et regnis ignominiam tuam.
 
6 Et projiciam super te abominationes,
et contumeliis te afficiam,
et ponam te in exemplum.
 
7 Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te,
et dicet: Vastata est Ninive.
Quis commovebit super te caput?
unde quæram consolatorem tibi?
 
8 Numquid melior es Alexandria populorum,
quæ habitat in fluminibus?
aquæ in circuitu ejus;
cujus divitiæ, mare;
aquæ, muri ejus.
 
9 Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis;
Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
 
10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem:
parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum,
et super inclytos ejus miserunt sortem,
et omnes optimates ejus confixi sunt in comp
 
11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta:
et tu quæres auxilium ab inimico.
 
12 Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis:
si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
 
13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui:
inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ,
devorabit ignis vectes tuos.
 
14 Aquam propter obsidionem hauri tibi:
exstrue munitiones tuas,
intra in lutum, et calca,
subigens tene laterem.
 
15 Ibi comedet te ignis,
peribis gladio, devorabit te ut bruchus:
congregare ut bruchus,
multiplicare ut locusta.
 
16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli;
bruchus expansus est, et avolavit.
 
17 Custodes tui quasi locustæ,
et parvuli tui quasi locustæ locustarum,
quæ considunt in sepibus in die frigoris:
sol ortus est, et avolaverunt,
et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
 
18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur,
sepelientur principes tui:
latitavit populus tuus in montibus,
et non est qui congreget.
 
19 Non est obscura contritio tua;
pessima est plaga tua.
Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te:
quia super quem non transiit malitia tua semper?