katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

13 ZACCHARIAS PROPHETA Sacharie - Wycliffe Bible(14c) Zacharias - Douay Rheims(17c) Reference

1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem,
in ablutionem peccatoris et menstruatæ.
 
2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum:
disperdam nomina idolorum de terra,
et non memorabuntur ultra:
et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
 
3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra,
dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum:
Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini:
et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus,
cum prophetaverit.
 
4 Et erit: in die illa confundentur prophetæ,
unusquisque ex visione sua cum prophetaverit:
nec operientur pallio saccino, ut mentiantur:
 
5 sed dicet: Non sum propheta:
homo agricola ego sum,
quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
 
6 Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum?
Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
The command to kill God's shepherd. Zch.13.6-9
7 Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.  
8 Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duæ in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea.  
9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.