| 10 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. |
|
| Judith goes to the camp of Holofernes. Jdth.10.1-11.23 |
| 2 | Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, |
|
| |
| 3 | et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque |
|
| |
| 4 | Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis ap |
|
| |
| 5 | Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. |
|
| |
| 6 | Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. |
|
| |
| 7 | Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. |
|
| |
| 8 | Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, etsit nomen tuum in |
|
| |
| 9 | Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. |
|
| |
| 10 | Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. |
|
| |
| 11 | Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? |
|
| |
| 12 | Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent miseric |
|
| |
| 13 | Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. |
|
| |
| 14 | Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. |
|
| |
| 15 | Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. |
|
| |
| 16 | Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. |
|
| |
| 17 | Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. |
|
| |
| 18 | Dixeruntque ad eum satellites ejus: Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus? |
|
| |
| 19 | Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, |
|
| |
| 20 | et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo. |
|
| |
| 1 | Tunc Holofernes dixit ei: Æquo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi: |
|
| |
| 2 | populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. |
|
| |
| 3 | Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos? |
|
| |
| 4 | Et dixit illi Judith: Sume verba ancillæ tuæ, quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ, perfectam rem faciet Dominus tecum. |
|
| |
| 5 | Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. |
|
| |
| 6 | Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus: et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur. |
|
| |
| 7 | Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. |
|
| |
| 8 | Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. |
|
| |
| 9 | Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. |
|
| |
| 10 | Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur. |
|
| |
| 11 | Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum: |
|
| |
| 12 | et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est |
|
| |
| 13 | Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi. |
|
| |
| 14 | Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, |
|
| |
| 15 | et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et nonlatrabitvel unus |
|
| |
| 16 | quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei, |
|
| |
| 17 | et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi. |
|
| |
| 18 | Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: |
|
| |
| 19 | Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. |
|
| |
| 20 | Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: |
|
| |
| 21 | et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra. |
|
| |