|
| 10 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. |
|
|
Judith goes to the camp of Holofernes. Jdth.10.1-11.23 |
| 2 |
Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, |
|
|
|
| 3 |
et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque |
|
|
|
| 4 |
Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis ap |
|
|
|
| 5 |
Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. |
|
|
|
| 6 |
Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. |
|
|
|
| 7 |
Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. |
|
|
|
| 8 |
Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, etsit nomen tuum in |
|
|
|
| 9 |
Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. |
|
|
|
| 10 |
Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. |
|
|
|
| 11 |
Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? |
|
|
|
| 12 |
Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent miseric |
|
|
|
| 13 |
Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. |
|
|
|
| 14 |
Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. |
|
|
|
| 15 |
Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. |
|
|
|
| 16 |
Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. |
|
|
|
| 17 |
Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. |
|
|
|
| 18 |
Dixeruntque ad eum satellites ejus: Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus? |
|
|
|
| 19 |
Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, |
|
|
|
| 20 |
et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo. |
|
|
|