| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 6 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. |
Rulers. Wis.6.1-11 | ||
| 2 | Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. |
|||
| 3 | Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. |
|||
| 4 | Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. |
|||
| 5 | Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. |
|||
| 6 | Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. |
|||
| 7 | Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. |
|||
| 8 | Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. |
|||
| 9 | Fortioribus autem fortior instat cruciatio. |
|||
| 10 | Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis. |
|||
| 11 | Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. |