|
| 6 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Melior est sapientia quam vires,
et vir prudens quam fortis.
|
|
|
Rulers. Wis.6.1-11 |
| 2 |
Audite ergo, reges, et intelligite;
discite, judices finium terræ.
|
|
|
|
| 3 |
Præbete aures, vos qui continetis multitudines,
et placetis vobis in turbis nationum.
|
|
|
|
| 4 |
Quoniam data est a Domino potestas vobis,
et virtus ab Altissimo:
qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
|
|
|
|
| 5 |
Quoniam cum essetis ministri regni illius,
non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,
neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
|
|
|
|
| 6 |
Horrende et cito apparebit vobis,
quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
|
|
|
|
| 7 |
Exiguo enim conceditur misericordia;
potentes autem potenter tormenta patientur.
|
|
|
|
| 8 |
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,
nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,
quoniam pusillum et magnum ipse fecit,
et æqualiter cura est illi de omnibus.
|
|
|
|
| 9 |
Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
|
|
|
|
| 10 |
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei:
ut discatis sapientiam, et non excidatis.
|
|
|
|
| 11 |
Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur;
et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
|
|
|
|
| 12 |
Concupiscite ergo sermones meos;
diligite illos, et habebitis disciplinam.
|
|
|
Wisdom. Wis.6.12-25 |
| 13 |
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia:
et facile videtur ab his qui diligunt eam,
et invenitur ab his qui quærunt illam.
|
|
|
|
| 14 |
Præoccupat qui se concupiscunt,
ut illis se prior ostendat.
|
|
|
|
| 15 |
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit;
assidentem enim illam foribus suis inveniet.
|
|
|
|
| 16 |
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus,
et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
|
|
|
|
| 17 |
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens,
et in viis ostendit se hilariter,
et in omni providentia occurrit illis.
|
|
|
|
| 18 |
Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
|
|
|
|
| 19 |
Cura ergo disciplinæ dilectio est,
et dilectio custodia legum illius est;
custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
|
|
|
|
| 20 |
incorruptio autem facit esse proximum Deo.
|
|
|
|
| 21 |
Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
|
|
|
|
| 22 |
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,
diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:
|
|
|
|
| 23 |
diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. |
|
|
|
| 24 |
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam,
et non abscondam a vobis sacramenta Dei:
sed ab initio nativitatis investigabo,
et ponam in lucem scientiam illius,
et nonpræteribo veritatem.
|
|
|
|
| 25 |
Neque cum invidia tabescente iter habebo,
quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
|
|
|
|
| 26 |
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum,
et rex sapiens stabilimentum populi est.
|
|
|
|
| 27 |
Ergo accipite disciplinam per sermones meos,
et proderit vobis. |
|
|
|