| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 6 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 12 | Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. |
Wisdom. Wis.6.12-25 | ||
| 13 | Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. |
|||
| 14 | Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. |
|||
| 15 | Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. |
|||
| 16 | Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. |
|||
| 17 | Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. |
|||
| 18 | Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. |
|||
| 19 | Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; |
|||
| 20 | incorruptio autem facit esse proximum Deo. |
|||
| 21 | Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. |
|||
| 22 | Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: |
|||
| 23 | diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis. | |||
| 24 | Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et nonpræteribo veritatem. |
|||
| 25 | Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. |