| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 7 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro; |
Solomon's wisdom. Wis.7.1-22 | ||
| 2 | decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine: ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. |
|||
| 3 | Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. |
|||
| 4 | In involumentis nutritus sum, et curis magnis: |
|||
| 5 | nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. |
|||
| 6 | Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. |
|||
| 7 | Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ: |
|||
| 8 | et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. |
|||
| 9 | Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. |
|||
| 10 | Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. |
|||
| 11 | Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; |
|||
| 12 | et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. |
|||
| 13 | Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. |
|||
| 14 | Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. |
|||
| 15 | Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. |
|||
| 16 | In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. |
|||
| 17 | Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, |
|||
| 18 | initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, |
|||
| 19 | anni cursus, et stellarum dispositiones, |
|||
| 20 | naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum. |
|||
| 21 | Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. |
|||
| 22 | Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, |
The nature of Wisdom. Wis.7.22-8.1 |