|
| 7 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,
et ex genere terreni illius qui prior factus est:
et in ventre matris figuratus sum caro;
|
|
|
Solomon's wisdom. Wis.7.1-22 |
| 2 |
decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine:
ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
|
|
|
|
| 3 |
Et ego natus accepi communem aërem,
et in similiter factam decidi terram,
et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
|
|
|
|
| 4 |
In involumentis nutritus sum, et curis magnis:
|
|
|
|
| 5 |
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
|
|
|
|
| 6 |
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,
et similis exitus.
|
|
|
|
| 7 |
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus;
et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ:
|
|
|
|
| 8 |
et præposui illam regnis et sedibus,
et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
|
|
|
|
| 9 |
Nec comparavi illi lapidem pretiosum,
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,
et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
|
|
|
|
| 10 |
Super salutem et speciem dilexi illam,
et proposui pro luce habere illam,
quoniam inextinguibile est lumen illius.
|
|
|
|
| 11 |
Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
et innumerabilis honestas per manus illius;
|
|
|
|
| 12 |
et lætatus sum in omnibus,
quoniam antecedebat me ista sapientia,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
|
|
|
|
| 13 |
Quam sine fictione didici,
et sine invidia communico,
et honestatem illius non abscondo.
|
|
|
|
| 14 |
Infinitus enim thesaurus est hominibus;
quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,
propter disciplinæ dona commendati.
|
|
|
|
| 15 |
Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,
et præsumere digna horum quæ mihi dantur:
quoniam ipse sapientiæ dux est,
et sapientium emendator.
|
|
|
|
| 16 |
In manu enim illius et nos et sermones nostri,
et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
|
|
|
|
| 17 |
Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,
ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
|
|
|
|
| 18 |
initium, et consummationem, et medietatem temporum,
vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
|
|
|
|
| 19 |
anni cursus, et stellarum dispositiones,
|
|
|
|
| 20 |
naturas animalium, et iras bestiarum,
vim ventorum, et cogitationes hominum,
differentias virgultorum, et virtutes radicum.
|
|
|
|
| 21 |
Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici:
omnium enim artifex docuit me sapientia. |
|
|
|
| 22 |
Est enim in illa spiritus intelligentiæ,
sanctus, unicus, multiplex, subtilis,
disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,
suavis, amans bonum, acutus,
quem nihil vetat, benefaciens,
|
|
|
The nature of Wisdom. Wis.7.22-8.1 |
| 23 |
humanus, benignus, stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens,
et qui capiat omnes spiritus,
intelligibilis, mundus, subtilis.
|
|
|
|
| 24 |
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia:
attingit autem ubique propter suam munditiam.
|
|
|
|
| 25 |
Vapor est enim virtutis Dei,
et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,
et ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
|
|
|
|
| 26 |
candor est enim lucis æternæ,
et speculum sine macula Dei majestatis,
et imago bonitatis illius.
|
|
|
|
| 27 |
Et cum sit una, omnia potest;
et in se permanens omnia innovat:
et per nationes in animas sanctas se transfert;
amicos Dei et prophetas constituit.
|
|
|
|
| 28 |
Neminem enim diligit Deus,
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
|
|
|
|
| 29 |
Est enim hæc speciosior sole,
et super omnem dispositionem stellarum:
luci comparata, invenitur prior.
|
|
|
|
| 30 |
Illi enim succedit nox;
sapientiam autem non vincit malitia. |
|
|
|