| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 7 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 22 | Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, |
The nature of Wisdom. Wis.7.22-8.1 | ||
| 23 | humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. |
|||
| 24 | Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. |
|||
| 25 | Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: |
|||
| 26 | candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. |
|||
| 27 | Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert; amicos Dei et prophetas constituit. |
|||
| 28 | Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. |
|||
| 29 | Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. |
|||
| 30 | Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia. |
|||
| 1 | Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. |