| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 8 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 2 | Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. |
Solomon's love of Wisdom. Wis.8.2-21 | ||
| 3 | Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam. |
|||
| 4 | Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. |
|||
| 5 | Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? |
|||
| 6 | Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? |
|||
| 7 | Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. |
|||
| 8 | Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. |
|||
| 9 | Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. |
|||
| 10 | Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; |
|||
| 11 | et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: |
|||
| 12 | tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. |
|||
| 13 | Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. |
|||
| 14 | Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ: |
|||
| 15 | timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. |
|||
| 16 | Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. |
|||
| 17 | Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, |
|||
| 18 | et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibamquærens,ut mihi illam assum |
|||
| 19 | Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. |
|||
| 20 | Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. |
|||
| 21 | Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis: |