|
| 8 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter. |
|
|
|
| 2 |
Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,
et quæsivi sponsam mihi eam assumere,
et amator factus sum formæ illius.
|
|
|
Solomon's love of Wisdom. Wis.8.2-21 |
| 3 |
Generositatem illius glorificat,
contubernium habens Dei;
sed et omnium Dominus dilexit illam.
|
|
|
|
| 4 |
Doctrix enim est disciplinæ Dei,
et electrix operum illius.
|
|
|
|
| 5 |
Et si divitiæ appetuntur in vita,
quid sapientia locupletius quæ operatur omnia?
|
|
|
|
| 6 |
Si autem sensus operatur,
quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex?
|
|
|
|
| 7 |
Et si justitiam quis diligit,
labores hujus magnas habent virtutes:
sobrietatem enim et prudentiam docet,
et justitiam, et virtutem,
quibus utilius nihil est in vita hominibus.
|
|
|
|
| 8 |
Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,
scit præterita, et de futuris æstimat;
scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum;
signa et monstra scit antequam fiant,
et eventus temporum et sæculorum.
|
|
|
|
| 9 |
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,
sciens quoniam mecum communicabit de bonis,
et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
|
|
|
|
| 10 |
Habebo propter hanc claritatem ad turbas,
et honorem apud seniores juvenis;
|
|
|
|
| 11 |
et acutus inveniar in judicio,
et in conspectu potentium admirabilis ero,
et facies principum mirabuntur me:
|
|
|
|
| 12 |
tacentem me sustinebunt,
et loquentem me respicient,
et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
|
|
|
|
| 13 |
Præterea habebo per hanc immortalitatem,
et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
|
|
|
|
| 14 |
Disponam populos,
et nationes mihi erunt subditæ:
|
|
|
|
| 15 |
timebunt me audientes reges horrendi.
In multitudine videbor bonus,
et in bello fortis.
|
|
|
|
| 16 |
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa:
non enim habet amaritudinem conversatio illius,
nec tædium convictus illius,
sed lætitiam et gaudium.
|
|
|
|
| 17 |
Hæc cogitans apud me
et commemorans in corde meo,
quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
|
|
|
|
| 18 |
et in amicitia illius delectatio bona,
et in operibus manuum illius honestas sine defectione,
et in certamine loquelæ illius sapientia,
et præclaritas in communicatione sermonum ipsius:
circuibamquærens,ut mihi illam assum |
|
|
|
| 19 |
Puer autem eram ingeniosus,
et sortitus sum animam bonam.
|
|
|
|
| 20 |
Et cum essem magis bonus,
veni ad corpus incoinquinatum.
|
|
|
|
| 21 |
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det;
et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum:
adii Dominum, et deprecatus sum illum,
et dixi ex totis præcordiis meis: |
|
|
|