| 18 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. |
|
| God's greatness. Sir.18.1-7 |
| 2 | Quis sufficit enarrare opera illius? |
|
| |
| 3 | quis enim investigabit magnalia ejus? |
|
| |
| 4 | virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? |
|
| |
| 5 | Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. |
|
| |
| 6 | Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. |
|
| |
| 7 | Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? |
|
| |