|
| 18 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. |
|
|
God's greatness. Sir.18.1-7 |
| 2 |
Quis sufficit enarrare opera illius? |
|
|
|
| 3 |
quis enim investigabit magnalia ejus? |
|
|
|
| 4 |
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? |
|
|
|
| 5 |
Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. |
|
|
|
| 6 |
Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. |
|
|
|
| 7 |
Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? |
|
|
|
| 8 |
Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. |
|
|
Man is nothing. Sir.18.8-14 |
| 9 |
Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. |
|
|
|
| 10 |
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. |
|
|
|
| 11 |
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. |
|
|
|
| 12 |
Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. |
|
|
|
| 13 |
Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. |
|
|
|
| 14 |
Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. |
|
|
|
| 15 |
Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. |
|
|
Kindness & charity. Sir.18.15-18 |
| 16 |
Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. |
|
|
|
| 17 |
Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. |
|
|
|
| 18 |
Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. |
|
|
|
| 19 |
Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce. |
|
|
Self-examination. Sir.18.19-29 |
| 20 |
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. |
|
|
|
| 21 |
Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. |
|
|
|
| 22 |
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. |
|
|
|
| 23 |
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. |
|
|
|
| 24 |
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. |
|
|
|
| 25 |
Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. |
|
|
|
| 26 |
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. |
|
|
|
| 27 |
Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. |
|
|
|
| 28 |
Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. |
|
|
|
| 29 |
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia. |
|
|
|
| 30 |
Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. |
|
|
Self-control. Sir.18.30-19.5 |
| 31 |
Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis. |
|
|
|
| 32 |
Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. |
|
|
|
| 33 |
Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ. |
|
|
|