| 18 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 8 | Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. |
|
| Man is nothing. Sir.18.8-14 |
| 9 | Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. |
|
| |
| 10 | Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. |
|
| |
| 11 | Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. |
|
| |
| 12 | Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. |
|
| |
| 13 | Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. |
|
| |
| 14 | Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus. |
|
| |