katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Inappropriate talk. Sir.20.18-26

HOME | Notes
20 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
18qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! Inappropriate talk. Sir.20.18-26
19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.  
20Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.  
21Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.  
22Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.  
23Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.  
24Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se.  
25Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.  
26Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.