|
| 20 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere ! |
|
|
When to talk. Sir.20.1-8 |
| 2 |
Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: |
|
|
|
| 3 |
sic qui facit per vim judicium iniquum. |
|
|
|
| 4 |
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. |
|
|
|
| 5 |
Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. |
|
|
|
| 6 |
Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum. |
|
|
|
| 7 |
Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. |
|
|
|
| 8 |
Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. |
|
|
|
| 9 |
Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. |
|
|
Fate. Sir.20.9-17 |
| 10 |
Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. |
|
|
|
| 11 |
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. |
|
|
|
| 12 |
Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. |
|
|
|
| 13 |
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. |
|
|
|
| 14 |
Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. |
|
|
|
| 15 |
Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. |
|
|
|
| 16 |
Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. |
|
|
|
| 17 |
Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: |
|
|
|
| 18 |
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! |
|
|
Inappropriate talk. Sir.20.18-26 |
| 19 |
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. |
|
|
|
| 20 |
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. |
|
|
|
| 21 |
Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. |
|
|
|
| 22 |
Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. |
|
|
|
| 23 |
Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur. |
|
|
|
| 24 |
Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. |
|
|
|
| 25 |
Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. |
|
|
|
| 26 |
Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. |
|
|
|
| 27 |
Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt. |
|
|
Stewardship of Wisdom. Sir.20.27-31 |
| 28 |
Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. |
|
|
|
| 29 |
Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. |
|
|
|
| 30 |
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. |
|
|
|
| 31 |
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. |
|
|
|
| 32 |
Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? |
|
|
|
| 33 |
Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. |
|
|
|