| 42 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 15 | Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. |
|
| The glory of God in nature. Sir.42.15-43.33 |
| 16 | Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. |
|
| |
| 17 | Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? |
|
| |
| 18 | Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit. |
|
| |
| 19 | Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. |
|
| |
| 20 | Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. |
|
| |
| 21 | Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum: neque adjectum est, |
|
| |
| 22 | neque minuitur, et non eget alicujus consilio. |
|
| |
| 23 | Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare ! |
|
| |
| 24 | Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei. |
|
| |
| 25 | Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse. |
|
| |
| 26 | Uniuscujusque confirmavit bona: et quis satiabitur videns gloriam ejus? |
|
| |
| 1 | Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ. |
|
| |
| 2 | Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. |
|
| |
| 3 | In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: |
|
| |
| 4 | tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. |
|
| |
| 5 | Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. |
|
| |
| 6 | Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. |
|
| |
| 7 | A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. |
|
| |
| 8 | Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. |
|
| |
| 9 | Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. |
|
| |
| 10 | Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. |
|
| |
| 11 | In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. |
|
| |
| 12 | Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. |
|
| |
| 13 | Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum. |
|
| |
| 14 | Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. |
|
| |
| 15 | Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. |
|
| |
| 16 | In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. |
|
| |
| 17 | In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. |
|
| |
| 18 | Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: |
|
| |
| 19 | et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. |
|
| |
| 20 | Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. |
|
| |
| 21 | Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. |
|
| |
| 22 | Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: |
|
| |
| 23 | et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. |
|
| |
| 24 | Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. |
|
| |
| 25 | In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. |
|
| |
| 26 | Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. |
|
| |
| 27 | Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. |
|
| |
| 28 | Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. |
|
| |
| 29 | Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. |
|
| |
| 30 | Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. |
|
| |
| 31 | Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. |
|
| |
| 32 | Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. |
|
| |
| 33 | Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. |
|
| |