| 11 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 16 | Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem. |
|
| Letter: Lycias to the Jews. 2Mace.11.16-21 |
| 17 | Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quæ per illos significabantur, implerem. |
|
| |
| 18 | Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit. |
|
| |
| 19 | Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. |
|
| |
| 20 | De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. |
|
| |
| 21 | Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. |
|
| |