|
| 11 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, |
|
|
Judas Maccabaeus defeats Lysias. 2Mace.11.1-12 | 1Mace.4.26-35 |
| 2 |
congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, |
|
|
|
| 3 |
templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium: |
|
|
|
| 4 |
nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. |
|
|
|
| 5 |
Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. |
|
|
|
| 6 |
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël. |
|
|
|
| 7 |
Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. |
|
|
|
| 8 |
Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. |
|
|
|
| 9 |
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. |
|
|
|
| 10 |
Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum. |
|
|
|
| 11 |
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: |
|
|
|
| 12 |
universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. |
|
|
|
| 13 |
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: |
|
|
Lysias makes peace with the Jews. 2Mace.11.13-15 | 1Mace.6.56-61 |
| 14 |
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. |
|
|
|
| 15 |
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit. |
|
|
|
| 16 |
Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem. |
|
|
Letter: Lycias to the Jews. 2Mace.11.16-21 |
| 17 |
Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quæ per illos significabantur, implerem. |
|
|
|
| 18 |
Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit. |
|
|
|
| 19 |
Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. |
|
|
|
| 20 |
De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. |
|
|
|
| 21 |
Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. |
|
|
|
| 22 |
Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem. |
|
|
Letter: Antiochus IV Epiphanes to Lycias. (164 BCE) 2Mace.11.26 |
| 23 |
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, |
|
|
|
| 24 |
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. |
|
|
|
| 25 |
Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. |
|
|
|
| 26 |
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. |
|
|
|
| 27 |
Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. |
|
|
Letter: Antiochus IV Epiphanes to the Jews. (164 BCE) 2Mace.11.27-33 |
| 28 |
Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. |
|
|
|
| 29 |
Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. |
|
|
|
| 30 |
His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, |
|
|
|
| 31 |
ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt. |
|
|
|
| 32 |
Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. |
|
|
|
| 33 |
Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. |
|
|
|
| 34 |
Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. |
|
|
Letter: Quintus Memmius & Titus Manius to the Jews. (164 BCE) 2Mace.11.34-38 |
| 35 |
De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. |
|
|
|
| 36 |
De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. |
|
|
|
| 37 |
Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. |
|
|
|
| 38 |
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici. |
|
|
|