| 13 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, |
|
| Manelaus put to death. (163 BCE) 2Mace.13.1-8 |
| 2 | et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. |
|
| |
| 3 | Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. |
|
| |
| 4 | Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. |
|
| |
| 5 | Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps. |
|
| |
| 6 | Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. |
|
| |
| 7 | Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. |
|
| |
| 8 | Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. |
|
| |