|
| 13 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judæam, |
|
|
Manelaus put to death. (163 BCE) 2Mace.13.1-8 |
| 2 |
et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. |
|
|
|
| 3 |
Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. |
|
|
|
| 4 |
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. |
|
|
|
| 5 |
Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps. |
|
|
|
| 6 |
Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. |
|
|
|
| 7 |
Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. |
|
|
|
| 8 |
Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. |
|
|
|
| 9 |
Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus. |
|
|
Battle near Modein. 2Mace.13.9-17 |
| 10 |
Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, |
|
|
|
| 11 |
quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. |
|
|
|
| 12 |
Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. |
|
|
|
| 13 |
Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. |
|
|
|
| 14 |
Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. |
|
|
|
| 15 |
Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: |
|
|
|
| 16 |
summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. |
|
|
|
| 17 |
Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione. |
|
|
|
| 18 |
Sed rex, accepto gustu audaciæ Judæorum, arte difficultatem locorum tentabat: |
|
|
Antiochus V Eupator's treaty with the Jews. 2Mace.13.18-26 | 1Mace.6.48-63 |
| 19 |
et Bethsuræ, quæ erat Judæorum præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. |
|
|
|
| 20 |
His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. |
|
|
|
| 21 |
Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. |
|
|
|
| 22 |
Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit: |
|
|
|
| 23 |
commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrif |
|
|
|
| 24 |
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. |
|
|
|
| 25 |
Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fœdus irrumperent. |
|
|
|
| 26 |
Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit. |
|
|
|