| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 48 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justiti |
God is LORD of the Time. Is.48.1-11 | ||
| 2 | De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. |
|||
| 3 | Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. |
|||
| 4 | Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. |
|||
| 5 | Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. |
|||
| 6 | Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. |
|||
| 7 | Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. |
|||
| 8 | Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. |
|||
| 9 | Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas. |
|||
| 10 | Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. |
|||
| 11 | Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. |