|
| 48 |
ISAIAS PROPHETA |
Isaiah - Wycliffe Bible(14c) |
Isaias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Audite hæc, domus Jacob,
qui vocamini nomine Israël,
et de aquis Juda existis;
qui juratis in nomine Domini,
et Dei Israël recordamini
non in veritate neque in justiti |
|
|
God is LORD of the Time. Is.48.1-11 |
| 2 |
De civitate enim sancta vocati sunt,
et super Deum Israël constabiliti sunt:
Dominus exercituum nomen ejus.
|
|
|
|
| 3 |
Priora ex tunc annuntiavi,
et ex ore meo exierunt, et audita feci ea:
repente operatus sum, et venerunt.
|
|
|
|
| 4 |
Scivi enim quia durus es tu,
et nervus ferreus cervix tua,
et frons tua ærea.
|
|
|
|
| 5 |
Prædixi tibi ex tunc;
antequam venirent, indicavi tibi,
ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc,
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
|
|
|
|
| 6 |
Quæ audisti, vide omnia;
vos autem, num annuntiastis?
Audita feci tibi nova ex tunc,
et conservata sunt quæ nescis.
|
|
|
|
| 7 |
Nunc creata sunt et non ex tunc;
et ante diem, et non audisti ea,
ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
|
|
|
|
| 8 |
Neque audisti, neque cognovisti,
neque ex tunc aperta est auris tua:
scio enim quia prævaricans prævaricaberis,
et transgressorem ex utero vocavi te.
|
|
|
|
| 9 |
Propter nomen meum longe faciam furorem meum,
et laude mea infrenabo te,
ne intereas.
|
|
|
|
| 10 |
Ecce excoxi te, sed non quasi argentum;
elegi te in camino paupertatis.
|
|
|
|
| 11 |
Propter me, propter me faciam,
ut non blasphemer;
et gloriam meam alteri non dabo.
|
|
|
|
| 12 |
Audi me, Jacob,
et Israël, quem ego voco:
ego ipse, ego primus,
et ego novissimus.
|
|
|
Cyrus - the LORD's chosen conqueror. Is.48.12-16 |
| 13 |
Manus quoque mea fundavit terram,
et dextera mea mensa est cælos;
ego vocabo eos,
et stabunt simul.
|
|
|
|
| 14 |
Congregamini, omnes vos, et audite:
quis de eis annuntiavit hæc?
Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,
et brachium suum in Chaldæis.
|
|
|
|
| 15 |
Ego, ego locutus sum, et vocavi eum;
adduxi eum, et directa est via ejus.
|
|
|
|
| 16 |
Accedite ad me et audite hoc:
non a principio in abscondito locutus sum:
ex tempore antequam fieret, ibi eram:
et nunc Dominus Deus misit me,
et spiritus ejus.
|
|
|
|
| 17 |
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,
Sanctus Israël:
Ego Dominus Deus tuus,
docens te utilia,
gubernans te in via qua ambulas.
|
|
|
the LORD's plan for his people. Is.48.17-22 |
| 18 |
Utinam attendisses mandata mea:
facta fuisset sicut flumen pax tua,
et justitia tua sicut gurgites maris:
|
|
|
|
| 19 |
et fuisset quasi arena semen tuum,
et stirps uteri tui ut lapilli ejus;
non interisset et non fuisset attritum
nomen ejus a facie mea.
|
|
|
|
| 20 |
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,
in voce exsultationis annuntiate:
auditum facite hoc,
et efferte illud usque ad extrema terræ.
Dicite: Redemit Dominus
serv |
|
|
|
| 21 |
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos:
aquam de petra produxit eis,
et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
|
|
|
|
| 22 |
Non est pax impiis, dicit Dominus. |
|
|
|