| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 6 | MICHEAS PROPHETA | Mychee - Wycliffe Bible(14c) | Micheas - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 6 | Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? |
What the LORD requires. Mic.6.6-16 | ||
| 7 | numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ? |
|||
| 8 | Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. |
|||
| 9 | Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud? |
|||
| 10 | Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. |
|||
| 11 | Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? |
|||
| 12 | In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. |
|||
| 13 | Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis. |
|||
| 14 | Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo. |
|||
| 15 | Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. |
|||
| 16 | Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum: ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobriumpopuli mei portabitis. |