|
| 11 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. |
|
|
|
| 2 |
Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. |
|
|
The homecoming. Tob.11.2-9 |
| 3 |
Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. |
|
|
|
| 4 |
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. |
|
|
|
| 5 |
Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. |
|
|
|
| 6 |
Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. |
|
|
|
| 7 |
Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. |
|
|
|
| 8 |
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, etin aspectu tuogaudebit. |
|
|
|
| 9 |
Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. |
|
|
|
| 10 |
Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. |
|
|
Tobit's cure. Tob.11.10-15 |
| 11 |
Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. |
|
|
|
| 12 |
Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. |
|
|
|
| 13 |
Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. |
|
|
|
| 14 |
Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. |
|
|
|
| 15 |
Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus: statimque visum recepit. |
|
|
|
| 16 |
Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. |
|
|
Sarah's arrival. Tob.11.16-19 |
| 17 |
Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. |
|
|
|
| 18 |
Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo. |
|
|
|
| 19 |
Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. |
|
|
|
| 20 |
Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus. |
|
|
|
| 21 |
Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt. |
|
|
|