|
| 6 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. |
|
|
Tobias catches a fish. Tob.6.1-8 |
| 2 |
Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. |
|
|
|
| 3 |
Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me. |
|
|
|
| 4 |
Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus. |
|
|
|
| 5 |
Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter. |
|
|
|
| 6 |
Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum. |
|
|
|
| 7 |
Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti? |
|
|
|
| 8 |
Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos. |
|
|
|
| 9 |
Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. |
|
|
On the way to Ecbatana. Tob.6.9-17 |
| 10 |
Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus? |
|
|
|
| 11 |
Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliampræteream. |
|
|
|
| 12 |
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem. |
|
|
|
| 13 |
Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem. |
|
|
|
| 14 |
Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. |
|
|
|
| 15 |
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos. |
|
|
|
| 16 |
Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium. |
|
|
|
| 17 |
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatemdæmonium super eos. |
|
|
|
| 18 |
Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. |
|
|
|
| 19 |
Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. |
|
|
|
| 20 |
Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. |
|
|
|
| 21 |
Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. |
|
|
|
| 22 |
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. |
|
|
|