|
| 10 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. |
|
|
|
| 2 |
Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. |
|
|
|
| 3 |
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. |
|
|
|
| 4 |
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. |
|
|
|
| 5 |
Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: |
|
|
|
| 6 |
positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. |
|
|
|
| 7 |
Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. |
|
|
|
| 8 |
Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. |
|
|
|
| 9 |
Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. |
|
|
|
| 10 |
Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. |
|
|
|
| 11 |
Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. |
|
|
|
| 12 |
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum; |
|
|
|
| 13 |
initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. |
|
|
|
| 14 |
Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? |
|
|
|
| 15 |
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. |
|
|
|
| 16 |
Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. |
|
|
|
| 17 |
Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. |
|
|
|
| 18 |
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. |
|
|
|
| 19 |
In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. |
|
|
|
| 20 |
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam. |
|
|
|