|
| 9 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. |
|
|
|
| 2 |
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sicet peccator; ut perjurus, itaet ill |
|
|
|
| 3 |
Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. |
|
|
|
| 4 |
Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo. |
|
|
|
| 5 |
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. |
|
|
|
| 6 |
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. |
|
|
|
| 7 |
Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. |
|
|
|
| 8 |
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. |
|
|
|
| 9 |
Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras subsole. |
|
|
|
| 10 |
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. |
|
|
|
| 11 |
Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus. |
|
|
|
| 12 |
Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. |
|
|
Thoughts on wisdom & foolishness. Ec.9.13-10.20 |
| 13 |
Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: |
|
|
|
| 14 |
civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. |
|
|
|
| 15 |
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. |
|
|
|
| 16 |
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? |
|
|
|
| 17 |
Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. |
|
|
|
| 18 |
Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. |
|
|
|