|
| 8 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. |
|
|
|
| 2 |
Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. |
|
|
Obey the king. Ec.8.2-8 |
| 3 |
Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. |
|
|
|
| 4 |
Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? |
|
|
|
| 5 |
Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. |
|
|
|
| 6 |
Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio, |
|
|
|
| 7 |
quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio. |
|
|
|
| 8 |
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. |
|
|
|
| 9 |
Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. |
|
|
The wicked & the righteous. Ec.8.9-9.12 |
| 10 |
Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est. |
|
|
|
| 11 |
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. |
|
|
|
| 12 |
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. |
|
|
|
| 13 |
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. |
|
|
|
| 14 |
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico. |
|
|
|
| 15 |
Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit eiDeussub sole. |
|
|
|
| 16 |
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. |
|
|
|
| 17 |
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperir |
|
|
|