katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678

1 LIBER CANTICUM CANTICORUM Songes of Songes - Wycliffe Bible(14c) Canticles - Douay Rheims(17c) Reference

1 SPONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, SONG OF SOLOMON. Solomon's beautiful song. Sg.1.1
2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. FIRST SONG. She. Sg.1.2-7
3 CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberumtuorumsupervinum. Rectidiliguntte.  
4 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.  
5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.  
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.  
7 SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.  
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. He. Sg.1.8-11
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.  
10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.  
11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.  
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. She. Sg.1.12-14
13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.  
14 SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.  
15 SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. He. Sg.1.15
16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. She. Sg.1.16-2.1