katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678

3 LIBER CANTICUM CANTICORUM Songes of Songes - Wycliffe Bible(14c) Canticles - Douay Rheims(17c) Reference

1 In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.  
2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.  
3 Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis?  
4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.  
5 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.  
6 CHORUS. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? The third song. She. Sg.3.6-11
7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,  
8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.  
9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;  
10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.  
11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.