katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678

7 LIBER CANTICUM CANTICORUM Songes of Songes - Wycliffe Bible(14c) Canticles - Douay Rheims(17c) Reference

1 SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæfabricata sunt manuartificis.
He. Sg.7.1-9
2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.  
3 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ.  
4 Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.  
5 Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.  
6 SPONSUS. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !  
7 Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.  
8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.  
9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.  
10 SPONSA. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. She. Sg.7.10-8.4
11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.  
12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.  
13 Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.