katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031

12 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference

1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.  
2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.  
3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.  
4 Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.  
5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.  
6 Verba impiorum insidiantur sanguini; os justorum liberabit eos.  
7 Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit.  
8 Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.  
9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.  
10 Novit justus jumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.  
11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demor  
12 Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem justorum proficiet.  
13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem justus de angustia.  
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.  
15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.  
16 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est.  
17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.  
18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est.  
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.  
20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.  
21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.  
22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.  
23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.  
24 Manus fortium dominabitur; quæ autem remissa est, tributis serviet.  
25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.  
26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.  
27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.  
28 In semita justitiæ vita; iter autem devium ducit ad mortem.