katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031

22 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference

1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.  
2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.  
3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.  
4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.  
5 Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.  
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.  
7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. THE THIRTY WISE SAYINGS. Pr.22.17-24.22
8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.  
9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui da  
10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.  
11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.  
12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.  
13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.  
14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.  
15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.  
16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.  
17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam,  
18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:  
19 ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.  
20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:  
21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.  
22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta:  
23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.  
24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:  
25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.  
26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:  
27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?  
28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.  
29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.