|
| 24 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis: |
|
|
|
| 2 |
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. |
|
|
|
| 3 |
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. |
|
|
|
| 4 |
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. |
|
|
|
| 5 |
Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus: |
|
|
|
| 6 |
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. |
|
|
|
| 7 |
Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. |
|
|
|
| 8 |
Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: |
|
|
|
| 9 |
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. |
|
|
|
| 10 |
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. |
|
|
|
| 11 |
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. |
|
|
|
| 12 |
Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, |
|
|
|
| 13 |
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. |
|
|
|
| 14 |
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. |
|
|
|
| 15 |
Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. |
|
|
|
| 16 |
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. |
|
|
|
| 17 |
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: |
|
|
|
| 18 |
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. |
|
|
|
| 19 |
Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios: |
|
|
|
| 20 |
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. |
|
|
|
| 21 |
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: |
|
|
|
| 22 |
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? |
|
|
|
| 23 |
Hæc quoque sapientibus.
Cognoscere personam in judicio non est bonum. |
|
|
More wise sayings. Pr.24.23-34 |
| 24 |
Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. |
|
|
THE WORDS OF AGURE. Pr.30.1-5 |
| 25 |
Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. |
|
|
|
| 26 |
Labia deosculabitur qui recta verba respondet. |
|
|
|
| 27 |
Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. |
|
|
|
| 28 |
Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. |
|
|
|
| 29 |
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum. |
|
|
|
| 30 |
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: |
|
|
More proverbs. Pr.30.7-33 |
| 31 |
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. |
|
|
|
| 32 |
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. |
|
|
|
| 33 |
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas: |
|
|
|
| 34 |
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. |
|
|
|